Dion
ch. 1
Di.1.1
Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere
natus, utraque implicatus tyrannide Dionysiorum.
namque ille superior Aristomachen, sororem Dionis,
habuit in matrimonio, ex qua duos filios, Hipparinum
et Nisaeum, procreavit totidemque filias, nomine Sophrosynen et Areten, quarum priorem Dionysio filio,
eidem cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram,
Areten, Dioni.
Di.1.2
Dion autem praeter generosam propinquitatem nobilemque maiorum famam multa alia
ab natura habuit bona, in eis ingenium docile, come,
aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem,
quae non minimum commendat, magnas praeterea
divitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus
auxerat.
Di.1.3
erat intimus Dionysio priori, neque minus
propter mores quam affinitatem. namque etsi Dionysii crudelitas ei displicebat, tamen salvum propter
necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat.
aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum movebatur tyrannus, nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat.
Di.1.4
legationes vero omnes, quae essent
illustriores, per Dionem administrabantur: quas quidem
ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate leniebat.
Di.1.5
hunc a Dionysio missum Karthaginienses sic suspexerunt,
ut neminem umquam Graeca lingua loquentem magis
sint admirati.
ch. 2
Di.2.1
Neque vero haec Dionysium fugiebant: nam quanto
esset sibi ornamento, sentiebat. quo fiebat ut uni
huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium:
Di.2.2
qui quidem, cum Platonem Tarentum venisse
fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non
potuerit, quin eum arcesseret, cum Dion eius audiendi
cupiditate flagraret. dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit.
Di.2.3
quem Dion adeo admiratus est atque adamavit, ut se ei totum
traderet. neque vero minus ipse Plato delectatus est
Dione. itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset,
quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem
rediit eiusdem Dionis precibus adductus.
Di.2.4
interim in morbum incidit Dionysius. quo cum gravius conflictaretur, quaesivit a medicis Dion, quem ad modum
se haberet, simulque ab iis petiit, si forte in maiore
esset periculo, ut sibi faterentur: nam velle se cum
eo colloqui de partiendo regno, quod sororis suae
filios ex illo natos partem regni putabat debere habere.
Di.2.5
id medici non tacuerunt et ad Dionysium filium sermonem rettulerunt. quo ille commotus, ne agendi
esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit.
hoc aeger sumpto sopitus diem obiit supremum.
ch. 3
Di.3.1
Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis,
eaque multis rebus aucta est. sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit.
sicut, cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium,
ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in aliqua re vellet patrem imitari,
morem ei gessit.
Di.3.2
eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyranno quam tyrannidi. sed de hoc in eo libro
plura sunt exposita, qui de historicis Graecis conscriptus est.
Di.3.3
Plato autem tantum apud Dionysium
auctoritate potuit valuitque eloquentia, ut ei persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere
Syracusanis. a qua voluntate Philisti consilio deterritus
aliquanto crudelior esse coepit.
ch. 4
Di.4.1
Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne, si eum
secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem dedit, qua Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne,
cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet.
Di.4.2
id cum factum multi indignarentur magnaeque esset
invidiae tyranno, Dionysius omnia, quae moveri poterant Dionis, in naves imposuit ad eumque misit.
sic enim existimari volebat, id se non odio hominis,
sed suae salutis fecisse causa.
Di.4.3
postea vero quam
audivit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxorem, alii
nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus.
Di.4.4
nam puero prius quam pubes esset scorta adducebantur,
vino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio
relinquebatur.
Di.4.5
is usque eo vitae statum commutatum
ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater
(namque appositi erant custodes, qui eum a pristino
victu deducerent), ut se de superiore parte aedium
deiecerit atque ita interierit. sed illuc revertor.
ch. 5
Di.5.1
Postquam Corinthum pervenit Dion et eodem
perfugit Heraclides ab eodem expulsus Dionysio, qui
praefectus fuerat equitum, omni ratione bellum comparare coeperunt.
Di.5.2
sed non multum proficiebant, quod
multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur: quam ob causam pauci ad societatem periculi
perducebantur.
Di.5.3
sed Dion, fretus non tam suis copiis
quam odio tyranni, maximo animo duabus onerariis
navibus quinquaginta annorum imperium, munitum
quingentis longis navibus, decem equitum centumque
peditum milibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat,
Syracusas introierit. ex quo intellegi potest nullum
esse imperium tutum nisi benivolentia munitum.
Di.5.4
eo tempore aberat Dionysius et in Italia classem opperiebatur adversariorum, ratus neminem sine magnis copiis ad se venturum.
Di.5.5
quae res eum fefellit. nam
Dion iis ipsis, qui sub adversarii fuerant potestate,
regios spiritus repressit totiusque eius partis Siciliae
potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate, parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam oppido,
Di.5.6
eoque rem perduxit, ut
talibus pactionibus pacem tyrannus facere vellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam Dionysius, Syracusas
Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat. Dion
ch. 6
Di.6.1
Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, demergere est
adorta.
Di.6.2
primum in filio, de quo commemoravi supra,
suam vim exercuit. nam cum uxorem reduxisset, quae
alii fuerat tradita, filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria, accepit gravissimum parens
vulnus morte filii.
Di.6.3
deinde orta dissensio est inter eum
et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, factionem comparavit. neque is minus valebat
apud optimates, quorum consensu praeerat classi, cum
Dion exercitum pedestrem teneret.
Di.6.4
non tulit hoc
animo aequo Dion, et versum illum Homeri rettulit
ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non
posse bene geri rem publicam multorum imperiis.
quod dictum magna invidia consecuta est: namque
aperuisse videbatur omnia in sua potestate esse velle.
Di.6.5
hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Heraclidemque, tum Syracusas venisset,
interficiundum curavit.
ch. 7
Di.7.1
Quod factum omnibus maximum timorem iniecit:
nemo enim illo interfecto se tutum putabat. ille autem
adversario remoto licentius eorum bona, quos sciebat
adversus se sensisse, militibus dispertivit.
Di.7.2
quibus divisis cum cottidiani maximi fierent sumptus, celeriter
pecunia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret,
suppetebat nisi in amicorum possessiones. id eius
modi erat, ut, cum milites reconciliasset, amitteret optimates.
Di.7.3
quarum rerum cura angebatur et insuetus
male audiendi non animo aequo ferebat, de se ab iis
male existimari, quorum paulo ante in caelum fuerat
elatus laudibus. vulgus autem offensa in eum militum
voluntate liberius loquebatur et tyrannum non ferendum dictitabat.
ch. 8
Di.8.1
Haec ille intuens cum quem ad modum sedaret
nesciret et quorsum evaderent timeret, Callicrates
quidam, civis Atheniensis, qui simul cum eo ex Peloponneso in Siciliam venerat, homo et callidus et ad
fraudem acutus, sine ulla religione ac fide, adiit ad
Dionem et ait:
Di.8.2
eum magno in periculo esse propter
offensionem populi et odium militum, quod nullo modo
evitare posset, nisi alicui suorum negotium daret, qui
se simularet illi inimicum. quem si invenisset idoneum,
facile omnium animos cogniturum adversariosque sublaturum, quod inimici eius dissidenti suos sensus aperturi forent.
Di.8.3
tali consilio probato excepit has partes
ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis. ad
eum interficiundum socios conquirit, adversarios eius
convenit, coniuratione confirmat.
Di.8.4
res, multis consciis
quae ageretur, elata defertur ad Aristomachen, sororem
Dionis, uxoremque Areten. illae timore perterritae
conveniunt, cuius de periculo timebant. at ille negat
a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa, quae agerentur, fieri praecepto suo.
Di.8.5
mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt,
nihil ab illo periculi fore Dioni. ille hac religione
non modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, verens ne prius consilium aperiretur suum,
quam cogitata perfecisset.
ch. 9
Di.9.1
Hac mente proximo die festo, cum a conventu
se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito
recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi
tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant,
Di.9.2
certos praeficit, navem triremem armatis
ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in
portu agitare iubet, ut si exercere remiges vellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet,
qua aufugeret ad salutem.
Di.9.3
suorum autem e numero
Zacynthios adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis, iisque dat negotium, ad
Dionem eant inermes, sic ut conveniendi eius gratia
viderentur venire. ii propter notitiam sunt intromissi.
Di.9.4
at illius ut limen intrarant, foribus obseratis in lecto
cubantem invadunt, colligant: fit strepitus, adeo ut
exaudiri posset foris.
Di.9.5
hic, sicut ante saepe dictum
est, quam invisa sit singularis potentia et miseranda
vita, qui se metui quam amari malunt, cuivis facile
intellectu fuit.
Di.9.6
namque illi ipsi custodes, si prompta
fuissent voluntate, foribus effractis servare eum potuissent, quoad illi inermes telum foris flagitantes
vivum tenebant. cui cum succurreret nemo, Lyco
quidam Syracusanus per fenestram gladium dedit, quo
Dion interfectus est.
ch. 10
Di.10.1
Confecta caede, cum multitudo visendi gratia introisset, nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur.
nam celeri rumore dilato, Dioni vim allatam, multi
concurrerant, quibus tale facinus displicebat. ii falsa
suspicione ducti immerentes ut sceleratos occidunt.
Di.10.2
huius de morte ut palam factum est, mirabiliter vulgi
mutata est voluntas. nam qui vivum eum tyrannum
vocitarant, eidem liberatorem patriae tyrannique expulsorem praedicabant. sic subito misericordia odio
successerat, ut eum suo sanguine ab Acherunte, si
possent, cuperent redimere.
Di.10.3
itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice, sepulcri monumento donatus
est. diem obiit circiter annos quinquaginta natus,
quartum post annum, quam ex Peloponneso in Siciliam redierat.